Max Liberman

Ad Ucraīnam

Pāx vērō studiōsē dīcitur esse petenda:
pāx autem modo dum jūstitiae vigeant.

Ā tēlīs patriās sēdēs tūtārier audent
quī vīrēs spernunt armaque gignere jūs.

Nōvēre inveniendum nīl vērae esse quiētis
cēdendō impositīs ā domitōre jugīs.

Sī novus Attila Alexanderve mināx oriētur,
condiciōnēs nōn dīcier ēnse sinent.

Maxima cum pressent injūria, rēctior arma
cingere tandem quam turpia inīqua patī.

Tē, Grādīve, ciet Ruthenus nunc torve sacerdōs,
atque rubente forō nunc Saliī tripodunt.

Flēte, hominēs, mēcum, movet ut clēmentia corda,
hōs aspulsōs ex aedibus abque focīs;

Hōs nequientēs suprēmum vale dīcere amātīs;
tunsōs et mutilōs, strāgibus exanimēs;

Hōs aliēnīs fīnibus arma inferre coactōs;
hōs nōn vīsūrōs inde domōs iterum;

Illōs quī cupient dēpōnere saepe dolōrēs
horrificōs, umquam nec poterant, animō;

Ventūrōs, haud quī teneant cūr tālia fīant,
vītās dum fractās tectaque restituent.

Scit mundus cui sit scelerum culpa et feritātis:
nē Themis ignōscat maxima belligerō.