Max Liberman

A.K.

Haec est incepta interpretātiō fābulae AK, ā Petrō Dickinsōne compositae (). Librum hunc laudābilem habēns, coepī annō interpretātiōnem in Latīnam cōnārī; ad praesēns autem opus nōn pergō. Pars tantum prīmī capitis hīc est ēdita. Ēditiōnem affirmō ūsum aequum esse lēgibus Cīvitātum Foederātae Americae.

This is the beginning of a translation of the novel AK by Peter Dickinson (). I admire the book and began in to attempt a translation into Latin; however, for the time being I am not continuing this project. Only part of the first chapter is published here. I assert that this publication constitutes fair use under the laws of the United States.

Caput I

Diēs ubi fīnītum est bellum . . .

Aurōrā hujus diēī Paulus in mundō incertō inter somnium vigilantiamque paucum tempus jacēbat. Ejus in somniō tugurium grāmine lutōque factum fuerat, et virgō cantāns apud jānuam cum far molat in mortāriō inter genua positō. Illam cōgnōverat . . . recordātus est . . . illīus somnium tenēre cōnātus est . . . illa discesserat. Atque somniātor quī in eō mundō īnfuerat . . . is quoque discesserat.

Sine cōgitātiōne manum sinistram ūnciam mōvit ut metallum sclopētī A.K. ejus, frīgidum ē nocte, comprehenderit. Mundus somniī statim excidit ac scīvit certē quis esset: Paulus, bellātor ex Quīntā Turmā Irrēgulārī Exercitūs Nāgalae1 Līberandae, nunc prōmissā ut viae ferrātae magnae inter Dangōum2 et Jomjomam3 īnsidiārētur ac displōderet. Quī erat, quod erat, tōtum cujus erat. Paulus – bellātor – puer cum sclopētō propriō.

Nōn saepe sibī haec dīcere dēbēbat, nam ferē ea sciēbat etiam dormiēns, cum somnia ejus essent dē bellō somnia, circā tamen semel in mēnse somnium dē tuguriō reveniēbat, quod ejus certitūdinēs turbābat ante, A.K. frīgidō tāctō, expellēbātur. Tum oculīs clausīs jacēbat, sibī dīcēns quae dē mundō vērō suō scīret ac ea refīrmēns.

Mundus parvus erat Quīnta Turma, manipulus perītus incursiōnum perīculōsārum in terrās quae in diciōne rectiōnis cīvitātis erant. Vīgintī trēs adultī erant decemque bellātōrēs, Michāēle duce et Fōdōne4 vicāriō ejus. Hī bellātōrēs puerī erant quōs, cum turma eōs invēnissent quōquōmodo inter bellō, ēducābat ut mīlitēs essent. Circā dīmidium virōrum ōlim bellātōrēs fuerant. Michāēl dīcēbat eōs bellātōrēs, nōn puerōs, appellātūrōs esse, quod ea quae faciēbant nūlla rēs erat puerōrum. Cuique bellātōrī novō dabat patruum, ūnum ex virīs quī eī cōnsuleret, artem bellī eī docēret, et cum oportēret eum servāret. Michāēle ipsō patruō suō, Paulus sē sentiēbat magnoperē fēlīcem.

Ille mundus Paulī erat. Cum eum plēnē fīrmum fēcerat, oculōs aperuit ut diem inīret.


Dēcrēvērunt virī bellum fīnītum esse. Odor prīmus cum Paulus pultem Michāēlis coquēbat ad jēntāculum vēnit. Fōdō Pappusque5 cum Michāēle prō radiophōnium conquiniscēbant, umerīs circumvēlātīs palliīs suīs contrā tescōrum grāminōsōrum aurōram frīgidam. Sciēbat Paulus ea dicta per radiophōnium esse gravia quia Michāēl duōs aliōs excitāverat ut ea audīrent, quamquam redierant ā viā ferrātā speculandā longē post mediam noctem, et plērumquē eōs sīvisset perdormīscere. Fōdō īrātus erat, nōn ex excitatiōne sed eīs quae per radiophōnium audiēbat. Fremēbat ācrē dissentiēns, similiter thōī lātrantī. Eum Michāēl, capite dēflexō conquiniscēns ac terram fulvam virgulā scabēns, neglegēbat.

Ut fīnīvit vōx radiophōniī, Fōdō coepit concertāre. Pappus vidēbātur cōnfūsus. Michāēl Fōdōnem audiēbat, tranquillissimus absque manū quae terram pungēbat virgulā. Paulus tranquillitātem mīrābātur quae eī vidēbātur plēnam vīrium, ceu vēnāns pardus exspectāns tempus saltūs, sōlum fīne caudae vibrante. Aliquid dīxit Michāēl Fōdōnī quod stitit fremitum ejus statim. Puls fuit calida itaque Paulus eam in scutram trullā posuit et ollam trādidit Franciscō ut pultem calefaceret Pappī. Michāēl, cum Paulus eī trāderet scutram, suspexit et subrīsit.

“Grātiās agō,” inquit. “Ī nunc et dīc aliīs bellātōribus ut dēsinant ea quae agunt et ēgrediantur ad vigilēs levandōs. Volō vigilēs hīc revenīre. Nōn dēbētis manēre ut ignēs stinguātis. Portāte aquam vōbīscum; longum tempus fortasse remanēbimus. Volō vōs decem omnēs extrā, bīnōs. Dīc Sēmeō6 ut ipse ēligat statiōnēs additiciās.”

Paulus, cum rursus vāserat ad A.K. sūmendum, Franciscō dīxit quae Michāēl locūtus erat, deinde iit ut Sēmeum invenīret. Castra erant strāta, cum turma longē in terrīs rectiōnis esset, silvā hīc tam rārā ut cēlāre vīgintī trēs virōs decemque bellātōrēs dormientēs aggregātōs nōn posset. Omnēs bellātōrēs experrectī erant, pultem calefacientēs patruīs suīs. Hic erat sōlus cibus calidus quem aliquis edet tempore longe, nam incursiō in viam ferrātam eōs vadantēs tenēbit ūsque ad crepusculum, et ignem accendere post crepusculum tūtum nōn erit, et quis erat quī scīret quod crās fieret? Virī egentēs bellātōribus quī eōs adjuvent mox hōs ignēs suscipient ut calefaciant pultem suam, sed ferē revenīre et cūrāre ut ignēs essent exstinctī favillaeque obtectae dēbēbant bellātōrēs.

Sēmeus bellātōrum caput erat quia senissimus, circā tredecim annōs nātus. Michāēl dīcēbat Paulum probābiliter jūnior esse annō, sed nūllī bellātōrēs aetātēs vērās cōgnōverant quia omnēs pālāntēs in tescīs erant inventī. Aliquī in memoriā tenēbant mīlitēs ad vīcōs eōrum venientēs incendentēsque ēmittentēsque, nōn tamen Paulus, nisi interdum in pavōribus nocturnīs. Suum nōmen etiam recordārī nōn potuerat – ea omnia oblītus erat – itaque Michāēl eum nōmināverat Paulum.

Frontem contrahēns cum Paulus eī nūntium tulit, Sēmeus spectāvit ubi patruus suus Jūdās, juxtā badi arbusculam crassīs foliīs, genibus adnīsus est. Plūrimī ex turmā Michāēlis Christiānī erant; Jūdās exercitāverat ut presbyterum fieret ubi bellum eum absorbuerat, et adhūc saepe ōrābat. Sēmeus in eum irrumpere nōluit, sed jussūs erant audiendī. A.K. suum sūmēns, adiit et Jūdae umerum tetigit et in aure susurrāvit. Jūdās, adnuēns, ad ōrātiōnem revēnit. Sēmeus Paulusque inter sē reliquōs bellātōrum congregāvērunt et dūxērunt ad vigilēs levandōs.

Michāēl dē aquā rectus fuerat. Aurōra frīgida rōscidaque facta est diem illustrem, novum et viridem paulisper dum sōl oriēbātur sed tum accrēscentem ad pondus calōris lūcisque quod omnia oppressit, tam fulgidum ut nōn esset sine cōnīvendō spectandus, ac tamen languidum et lassantem et aeternum.

Paulus sub rāmīs arboris tonitruālis cāsae tamen vīventis cēlātus jacuit, dioptrā sclopētī A.K. paene fīnem vīminum attingente. Iter indistinctum dēcurrēbat ad campum quī procul ad septentriōnem pertinēbat, omnīnō aequum cum terrā fulvā arboribusque plānōrum apicum pāniculīsque grāminis cinereī aculeātī pluviās exspectantis. Duae gryllotalpae ē cavīs cecinērunt, ūna paucīs passibus absēns et altera ulterior per clīvum. Aliquantum poterat Paulus meminisse, quā pars vītae somniālis suae ante bellum, anum eī dīcentem cūr gryllotalpae sīc canerent – aliquid ad animam tescōrum pertinēns – sed Michāēl rīserat cum quaereret, dīcēns eās vērē masculās esse vocantēs fēminās ut venīrent cum eīs coitum, eāsque quī valdissimē clāmārent plūrimās fēminās tentūrās esse. Explicāverat quōmodo cava sua fōrmārent ad modum hominis quī manibus ōs circumplecterētur ad clāmandum, ut cantūs longius contingerent. Paulus autem scīre dē animā tescōrum quoque voluisset.

Franciscus aberat paucīs passibus, in dīmidiō cavī sub truncō cāsō jacēns. Bellātōrēs semper bīnī vigilābant, nam exercitātiō bona erat juvenibus – Franciscō tantum octō annōs nātō – ac ūtile erat quia ūnus poterat ad castra nūntiātum recurrere dum alter vigilāns manēbat. Paucō tempore postquam Paulus ā turmā erat inventus, vigilāverat cum seniōre bellātōre quī Dīdium7 appellātur. Duo virī per trāmitem quem spectāverant prōgressī erant, quasi vīcānī vīsī, cum lumbāribus cutis palliōque super ūnum umerum. Paulus, tunc tam parvus ut sclopētum habēre eī nōn licēret, tamen scīverat quid esset agendum. Et rursus ruit et in trāmitem init et eō ad virōs ambulat. Ut prīmum vertit angulum ut veniat eōrum in aspectum cōnstat, sīcut quisquam puer extrāneōs inveniēns faciat, bellō per tesca aestuante. Michāēl dīcēbat etiam mīlitem rectiōnis sēmimōmentum dubitātūrum esse antequam puerō ēmittere, quārē modus erat inveniendī quid agerent extrāneī sine eīs patefacere turmam esse in vīcīniā.

Prior vir illum nictum dubitat, tum vestem abicit sclopētumque dēfert quod ea tegit. Nictus autem Paulō praebet satis tempus ut sē jaciat oblīquē et circum angulum, glandibus suprā sē per silvam prōvolantibus. Dēsinunt, sed ēmissiōnis strepitus manet pauca mōmenta. Pedēs hinc plaudunt per trāmitem. Paulus, in silentiō calidō latēns antequam Dīdiī vocātiōnem susurram audit, tum surgit et circum angulum rīmātur. Vir apud iter jacet, sclopētō sub sē, atque alter abiit.

Dīdius quoque nunc erat mortuus: aliquō genere febris ricinōsae, ut Jūdās opīnātus erat, sed virī quī eum tulerant ad valētūdinārium revēnerant dīcentēs eum mortuum antequam poterant ibi ferre. Sclopētum quod Paulus trāxerat ē sub corpore virī erat A.K., generis mīlitum dēlābentium cum manūbriō plicātilī. Adhūc id, cum multam mīlitiam vīdisset et alta incīsūra transversa esset super receptōris operīmentum, perbene faciēbat. Nunc hoc, prō Paulō jacēns, erat sclopētum suum.

Prope mediō māne nova gryllotalpa juxtim vocāvit cum pīpātiōne bīnā quam vērae gryllotalpae nōn facerent: Franciscus aliquid vīderat. Paulus angustāvit oculōs cōnspexitque inter vīmina, caput oscillāns ut novās partēs prātī patefaceret. Spatia caldor faciēbat et fluctuantia et salientia et plicāta. Orygum parvōrum grex ā quīngentīs passibus dextrā pāscēbantur, ibi autem per tōtum mātūtīnum fuerant. Cum Paulus inhālāverat ut quaerēns vocāret, aliquis orbiculus āeris calefactī mōmentum alterumve dīlātāvit ac ecce virōs: quīnque, ad lineam euntēs ā sinistrā ad dextram, ulteriōrēs quam orygēs. Caldōre sunt cēlātī, revēlātī, tum cēlātī iterum. Modō virōrum sclopēta ferentium movēbant, cum quōdam audāciae genere quod cōgnōscerēs, sed tam longinquī erant ut Paulus nōn posset arma vidēre aut num vestēs mīlitārēs gererent. Prior vidēbātur quasi speculātor esset. Fortasse erant circitōrēs rectiōnis, sed turma aberat adhūc nōnnūllīs mīlibus passuum ā viā ferrātā. Multō probābilius erant vēnatōrēs illicitī. Paulus gryllī cantum sonuit, fīnem sonī dēprimēns ut dīceret Bene, vīdī. Michāēl vēnatōrēs illicitōs ōderat. Turma ubi aliquōs capiēbat, sclopētōs eōrum is tollēbat et eīs dīcēbat ut abscēderent, atque sī iterum capiet eōs interficiet.

Disparentēs ac apparentēs, virī prātum transiēbant. Cum oryx excubitor, eōs vidēns, reliqua gregis monēret, quidque animal eōdem mōmentō suspexit. Grex propius vagābātur.

Nūllum aliud est factum antequam, paucō post merīdiem, Paulus tussem pardī lēnem audīvit pōne prope. Cantū gryllī responsit et juxtim irrepsit sub rāmīs Sēmeus.

“Dēbēmus ad castra revenīre.”

“Vīdistīne vēnatōrēs?”

“Certē. Petrō dīxī.”

“Quī venient hīc susceptum?”

“Cōnstituent tantum duōs vigilēs, ut dīcit Petrus. Dīcit bellum fīnītum.”

“Quod significat hoc?”

“Nesciō.”